Latin
Epigrammata, Section 91
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.91
Unproofread scanNot analysed yet
XCI. In Faustulum staturae brevis Anicii Probini. Faustulus insidens formicae, ut magno elephanto, Decidit, et terrae terga supina dedit. Moxque idem ad mortem est mucltatus calcibus ejus, Perditus at posset vix retinere animam. Vix tamen est fatus: Quid rides, improbe Livor, Quod cecidi? cecidit non aliter Phaeton.