Latin
Parentalia, Section 21
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 13.21
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. Attusia Lucana Talisia. Erminiscius Regulus, affinis. Notitia exilis nobis, Attusia, tecum, Cumque tuo plane conjugo nulla fuit. Verum tu nostrae soror es germana Sabinae. Affinis quoque tu, Regule, nomen habes. Sortitos igitur tam chara vocabula nobis, Stringamus moesti carminis obsequio. Quamvis Santonica procul in tellure jacentes Pervenit ad Manes exsequialis honos.