Latin
Parentalia, Section 22
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 13.22
Unproofread scanNot analysed yet
XXII. Severus Censor Julianus, consocer. Desinite, o veteres, Calpurnia nomina, Frugi, Ut proprium hoc vestrae gentis habere decus. Nec solus semper Censor Cato, nec sibi solus Justus Aristides his placeant titulis. Nam sapiens quicumque fuit, verumque fidemque Qui coluit, comitem se tibi, Censor, agat. Tu gravis et comis, cum justitiaque remissus, Austeris doctus jungere temperiem. Tu non adscito tibi me, nec sanguine juncto, Optasti nostras consociare domos. Nempe aliqua in nobis morum simulacra tuorum Effigies nostri praebuit ingenii. Aut jam fortunae sic se vertigo rotabat. Ut pondus fatis tam bona vola darent. Si quid apud Manes sentis, fovet hoc tibi mentem; Quod fieri optaras, id voluisse Deum.