Latin
Parentalia, Section 4
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 13.4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Coecilius Argicius Arborius, avus. Officiosa pium ne desere, pagina, munus. Maternum post hos commemoremus avum Arborium, Aeduico ductum de stemmate nomen, Complexum multas nobilitate domus: Qua Lugdunensis provincia, quaque potentes Aedues, Alpino quaque Vienna jugo. Invida sed nimium generique opibusque superbis Aerumna incubuit. Namque avus et genitor Proscripti, regnum cum Victorinus haberet Victor: et in Tetricos recidit imperium. Tum profugum in terris, per quas erumpit Aturrus, Tarbellique furor perstrepit Oceani; Grassantis dudum fortunae tela paventem Pauperis Aemiliae conditio implicuit. Mox tenuis multo quaesita pecunia nisu, Solamen fesso, non et opes tribuit. Tu coeli numeros, et conscia sidera fati Callebas, studium dissimulanter agens. Non ignota tibi nostrae quoque formula vitae: Signatis quam tu condideras tabulis; Prodita non umquam. Sed matris cura retexit Sedula, quam timidi cura tegebat avi. Tu novies denos vitam cum duxeris annos, Expertos Fortis tela cavenda Deae, Amissum flesti post trina decennia natum, Saucius, atque uno lumine cassus eras. Dicebas sed te solatia longa fovere; Quod mea praecipuus fata maneret honos. Et modo conciliis animarum mixte piorum Fata tui certe nota nepotis habes. Sentis quod quaestor, quod te praefectus, et idem Consul, honorifico munere commemoro.