Latin
Parentalia, Section 5
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 13.5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Aemilia Corinthia Maura, avia. Aemiliam nunc fare aviam, pia cura nepotis: Conjux praedicto quae fuit Arborio. Nomen huic joculare datum: cute fusca quod olim, Aequales inter Maura vocata fuit. Sed non atra animo qui clarior esset olore, Et non calcata qui nive candidior. Haec non deliciis ignoscere prompta pudendis, Ad perpendiculum seque suosque habuit. Haec me praereptum cunis, et ah ubere matris, Blanda sub austeris imbuit imperiis. Tranquillos aviae cineres praestate quieti Aeternum Manes, si pia verba loquor.