Latin
Parentalia, Section 6
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 13.6
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Aemilia Hilaria, matertera, virgo devota. Tuque gradu generis matertera, sed vice matris. Affectu nati commemoranda pio, Aemilia in cunis Hilari cognomen adepta, Quod laeta, et pueri comis ad effigiem, Reddebas verum non dissimulanter ephebum, More virum medicis artibus experiens. Feminei sexus odium tibi semper: et inde Crevit devotae virginitatis amor; Quae tibi septenos novies est culta per annos. Quique sevi finis, ipse pudicitiae. Haec, quia uti mater monitis et amore fovebas, Supremis reddo filius exsequiis.