Latin
Parentalia, Section 8
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 13.8
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Attusius Lucanus Talisius, socer. Qui proceres, veteremque volet celebrare Senatum, Claraque ab exortu stemmata Burdigalae, Teque, tuumque genus memoret, Lucane Talisi: Moribus ornasti qui veteres proavos. Pulcher honore oris, tranquillo pectore, comis, Facundo civis major ab ingenio. Venatu, et ruris cultu, victusque nitore, Omne sevum peragens; publica despiciens. Nosci inter primos cupiens, prior esse recusans. Ipse tuo vivens segregus arbitrio. Optabas tu me generum florente juventa. Optare hoc tantum, non et habere datum. Vota probant superi: meritisque faventia sanctis Implent fata, viri quod voluere boni. Et nuuc perpetui sentis sub honore sepulcri, Quam reverens natae, quamque tui maneam: Caelebs namque gener nunc haec pia munera solvo. Nam et caelebs numquam desinet esse gener.