Latin
Parentalia, Section 9
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 13.9
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Attusia Lucana Sabina, uxor. Hactenus ut charos, ita justo funere fletos Functa piis cecinit naenia nostra modis. Nunc dolor, atque cruces, nec contrectabile fulmen, Conjugis ereptae mors memoranda mihi. Nobilis a proavis, et origine clara senatus, Moribus usque bonis clara Sabina magis. Te juvenis primus luxi deceptus in annis, Perque novem caelebs te fleo olympiadas. Nec licet obductum senio sopire dolorem. Semper crudescit nam mihi poena recens. Admittunt alii solatia temporis aegri. Haec graviora facit vulnera longa dies. Torqueo deceptos ego vita caelibe canos: Quoque magis solus, hoc mage moestus ago. Vulnus alit, quod muta domus silet, et thorus alget: Quod mala non cuiquam, non bona participo. Moereo, si conjux alii bona: moereo contra. Si mala: ad exemplum tu mihi semper ades. Tu mihi crux ab utraque venis: sive est mala, quod tu Dissimilis fueris: seu bona, quod similis. Non ego opes cassas, et inania gaudia plango: Sed juvenis juveni quod mihi rapta viro. Laeta, pudica, gravis, genus inclyta et inclyta forma, Et dolor, atque decus conjugis Ausonii. Quae modo septenos quater impletura Decembres, Liquisti natos, pignora nostra, duos. Illa favore Dei, sicut tua vota fuerunt, Florent, optatis accumulata bonis. Et precor ut videant: tandemque superstite utroque Nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo.