Latin
Commemoratio Professorum Burdigalensium, Section 20
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 14.20
Unproofread scanNot analysed yet
XX. Staphylius, rhetor, civis Auscius. Hactenus observata mihi lex commemorandi Cives, sive domi, seu docuere foris. Externum sed fas conjungere civibus unum Te, Staphyli, genitum stirpe Novempopulis. Tu mihi quod genitor, quod avunculus: unus utrum- Alter ut Ausonius, alter ut Arborius. [que. Grammatice ad Scaurum, atque Probum, promptis- [sime Rhetor, Historiam callens Livii et Herodoti. Omnis doctrinae ratio tibi cognita: quantam Condit sexcentis Varro voluminibus. Aurea mens, vox suada tibi, tum sermo quietus. Nec cunctator eras, nec properante sono. Pulchra senecta, nitens habitus, procul ira, dolusque, At placidae vitae congrua meta fuit.