Latin
Commemoratio Professorum Burdigalensium, Section 21
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 14.21
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. Crispus et Urbicus, grammat, Latini et Graeci. Tu quoque in aevum, Crispe, futurum Moesti venies commemoratus Munere threni. Qui primaevos, fandique rudes, Elementorum prima docebas Signa novorum. Creditus olim fervere mero, Ut Virgilii Flaccique locis Aemula ferres. Et tibi, Latiis posthabite orsis Urbice, Graiis celebris, carmen Sic έλελίσω. Nam tu Crispo conjuncte tuo Prosa solebas, et versu loqui Impete eodem; Priscos ut et Heroes olim Carmine Homeri commemoratos Fando referres: Dulcem in paucis ut Plistheniden, Et torrentis ceu Dulichii Ninguida dicta, Et mellitae nectare vocis Dulcia fatu verba canentem Nestora regem. Ambo loqui faciles, ambo omnia carmina docti, Callentes mythwii plasmata, et historiam. Liberi et ambo genus: sed quos meruisse deceret Nancisci, ut cluerent patribus ingenuis.