Latin
21.11.2.28 to 21.11.2.53
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.11.2.28-53
Unproofread scanNot analysed yet
Humana efficiunt habitacula ter genus artes, Parietibus quae saxa locat, quae culmine tigna, Et quae supremo comit tectoria cultu. Hinc Bromii quadrantal, et hinc Sicana medimna. Hoc tribus, haec geminis tribus explicat usus agendi. In Physicis tria prima, Deus, mundus, data forma. Ter genus omnigenum, genitor, genitrix, genera- [tum. Per trinas species trigonorum regula currit, Aequilatus, vel crure pari, vel in omnibus impar. Tres coit in partes numerus perfectus: ut idem Congrege ter trino per ter tria dissolvatur. Tres primus, par, impar habet, mediumque: sed ipse Ut tres, sic quinque, et septem quoque dividit unus. Et numero in loto positus sub acumine centri, Distinguit solidos coebo pergente trientes, Aequipares dirimens partes ex impare terno, Et paribus triplex medium: cum quattuor et sex Bisque quaternorum secernitur omphalos idem. Jus triplex, tabulae quod ter sanxere quaternae, Sacrum, privatum, et populi commune quod usquam [est. Interdictorum trinum genus: unde repulsus Vi fuero, aut Utrobi fuerit, Quorumve bonorum. Triplex libertas, capitisque minutio triplex. Trinum dicendi genus est, sublime, modestum, Et tenui filo. Triplex quoque forma medendi, Quoi logos, aut methodos, cuique experientia no- [men. Et medicina triplex, servare, cavere, mederi. Tres oratorum cultus, regnata Colosso Quem Rhodos, Actaeae quem dilexistis, Athenae, Et quem de scenis tetrica ad subsellia traxit Prosa Asiae, in causis numeros imitata chororum. Orpheos hinc tripodes, quia sunt tria, terra, aqua, [flamma. Triplex sideribus positus, distantia, forma. Et modus, et genitrix modulorum musica triplex. Mixta libris, secreta astris, vulgata theatris. Martia Roma triplex, equitatu, plebe, senatu. Hoc numero tribus, et sacro de monte Tribuni. Tres equitum turmae: tria nomina nobiliorum. Nomina sunt chordis tria: sunt tria nomina mensi. Geryones triplex: triplex compago Chimaerae. Scylla triplex commissa tribus, cane, virgine, pisce.