Latin
21.11.2.54 to 21.11.2.58
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.11.2.54-58
Unproofread scanNot analysed yet
Gorgones, Harpyiaeque, et Erynnies agmine terno. Et tres fatidicae nomen commune Sibyllae: Quarum tergemini fatalia carmina libri: Quos ter quinorum servat cultura virorum. Ter bibe. Tres numerus super omnia, tres Deus unus. Hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti, Ter decies ternos habeat, deciesque novenos.