Latin
Idyllia, Idyllium Xii
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.12.1
Unproofread scanNot analysed yet
Technopaegnion. Ausonius Paulo suo salutem. Misi ad te technopaegnion inertis otii mei inutile opusculum. Versiculi sunt monosyllabis coepti, et monosyllabis terminati. Nec hic modo stetit scrupea difficultas, sed accessit ad miseriam cogitandi, ut idem monosyllabum quod esset finis extremi versus, principium fieret insequentis. Dic ergo, O mora, et o poena, rem vanam quippe curavi. Exigua est, et fastiditur inconnexa, et implicatur, cum sit aliquid nihili, vel deprehenditur. Laboravi tamen, ut haberet aut historicon quippiam, aut dialecticon. Nam poeticam, vel sophisticam levitatem necessitas observationis exclusit. Ad summam, non est quod mireris, sed paucis litteris additis, est cujus miserearis, neque aemulari velis: et si huc quoque descenderis, majorem molestiam capias ingenii, et facundiae detrimento, quam oblectationem imitationis affectu.