Latin
Idyllia, Idyllium Ii
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Obtuli opem cunctis poscentibus artis inemptae: Officiumque meum cum pietate fuit. Judicium de me studui praestare bonorum: Ipse mihi numquam, judice me, placui. Officia in multos diverso debita cultu, Personis, meritis, tempore distribui. Litibus abstinui: non auxi, non minui rem. Indice me nullus, sed neque teste perit. Invidi numquam. Cupere atque ambire refugi. Jurare, aut falsum dicere, par habui. Factio me sibi non, non conjuratio junxit. Sincero colui foedere amicitias. Felicem scivi, non qui, quod vellet, haberet: Sed qui per fatum non data non cuperet. Non occursator, non garrulus, obvia cernens,