Latin
Idyllia, Idyllium Ii
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Valvis et velo condita non adii. Famam, quae posset vitam lacerare bonorum, Non finxi: et veram si scierim, tacui. Ira procul: spes vana procul: procul anxia cura; Inque bonis hominum gaudia falsa procul. Vitali coetus, ejuratique tumultus, Et semper fictae principum amicitiae. Deliquisse nihil numquam laudem esse putavi, Atque bonos mores legibus antetuli. Irasci promptus, properavi condere motum: Atque mihi poenas pro levitate dedi. Conjugium per lustra novem, sine crimine, concors Unum habui: gnatos quattuor edidimus. Prima obiit lactans; at qui fuit ultimus aevi, Pubertate rudi non rudis interiit. Maximus ad summum culmen pervenit honorum, Praefectus Gallis, et Libyae, et Latio, Tranquillus, clemens, oculis, voce, ore serenus, In genitore suo mente animoque paler. Hujus ego et natum, et generum pro consule vidi. Consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit. Matronale decus possedit filia. Cujus Egregia et nuptae laus erat, et viduae: Quae nati, generisque et progeneri. Simul omnium Multiplici illustres vidit honore domos. Ipse nec affectans, nec detrectator honorum, Praefectus magni nuncupor Illyrici. Haec me fortunae larga indulgentia suasit, Numine adorato, vitae abitum petere. Ne fortunatae spatium inviolabile vitae Fatali admorsu stringeret ulla dies. Obtinui: auditaeque preces: spem, vota, timorem, Sopitus placido fine, relinquo aliis. Inter moerentes, sed non ego moestus, amicos Dispositis jacui funeris arbitriis. Nonaginta annos baculo sine, corpore toto Exegi, cunctis integer officiis. Haec quicumque leges, non aspernabere fari: Talis vita tibi, qualia vota mihi.