Latin
Idyllia, Idyllium Iii
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ausonii villula. Salve haerediolum majorum regna meorum, Quod proavus, quod avus, quod pater excoluit. Quod mihi jam senior, properata morte, relinquit. Eheu! nolueram tam cito posse frui. Justa quidem series patri succedere: verum Esse simul dominos, gratior ordo piis. Nunc labor et curae mea sunt. Sola ante voluptas Partibus in nostris. Caetera patris erant. Parvum haerediolum, fateor, sed nulla fuit res Parva umquam aequanimis: adde etiam unanimis. Ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re. Cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum; Spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum; Aurea non satis est Lydia tota Midae. Cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi. Ille opibus modus est, quem statuas animo. Verum ager iste meus quantus sit, nosce: etiam me