Latin
Eclogarium
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 22.6
Unproofread scanNot analysed yet
Hic versus sine auctore est. Quid quoque die demi de [corpore oporteat. Ungues Mercurio, barbam Jove, Cypride crines. Hoc sic refellendum. Mercurius furti probat ungues semper acutos, Articulisque aciem non sinit imminui. Barba Jovi, crines Veneri decor: ergo necesse est, Ut nolint demi, quo sibi uterque placet. Mavors imberbes, et calvos Luna adamasti. Non prohibent comi tum caput atque genas. Sol et Saturnus nihil obstant unguibus, ergo Non placitum Divis tolle monostichium.