Latin
Eclogarium
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 22.7
Unproofread scanNot analysed yet
De mentibus, et quatuor anni temporibus. Aeternos menses, et tempora quattuor anni, Quattuor ista tibi subjecta monosticha dicent. Martius, Aprilis, Maius sunt tempora veris. Julius, Augustus, nec non et Junius, aestas. Septembri, Octobri autumnus, lotoque Novembri. Brumales, Janus, Februarius, atque December.