Latin
Epistolarum Liber, Letter 10
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ausonius Paulo. Si quae fides falsis umquam est adhibenda poetis, Nec plasma semper allinunt, Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum Alumne quondam, nunc pater, Aut avus, aut proavis antiquior, ut fuit olim Tartessiorum regulus: Intemerata tibi maneant promissa memento. Phoebus jubet verum loqui. Et si Pierias patitur lirare sorores, Numquam ipse torquet αύλακα. Te quoque ne pigeat consponsi foederis: et jam Citus veni remo, aut rota. Aequoris undosi quae multiplicata recursu, Garumna pontum provocat. Aut iteratarum quae glarea trita viarum, Fert militarem ad Blaviam. Nos etenim primis sanctum post Pascha diebus Avemus agrum visere. Nam populi coetus, et compita sordida rixis Fastidientes, cernimus Angustas fervere vias, et congrege vulgo Nomen plateas perdere. Turbida congestis referitur vocibus Echo, Tene, feri, duc, da, cave: Sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saevo. Et impares plaustro boves. Nec prodest penetrale domus et operta subire: Per tecta clamores meant. Haec, et quae possunt placidos offendere mores. Cogunt relinqui moenia: Dulcia secreti repetantur ut otia ruris Nugis amoena seriis. Tempora disponas ubi tu tua: jusque tuum sit, Ut nil agas, vel quod voles. Ad quae si properas, tota cum merce tuarum Veni Camenarum citus. Dactylicos, elegos, choriambum carmen, epodos, Socci et cothurni musicam, Carpentis impone tuis: nam tota supellex Vatum piorum chartea est. Nobiscum invenies catenoplia, si libet uti, Non Poena, sed Graeca fide.