Latin
Epistolarum Liber, Letter 10
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Versus meos utili et conscio sibi pudore celatos carmine tuo et sermone promissis dum putas elici, repressisti. Nam qui ipse facundus, et musicus editioni alienae prolectat, audaciam consilio, quo suadet, exterret. Tegat, oportet auditor doctrinam suam, qui volet ad dicendum sollicitare trepidantem: nec emerita adversum tyrunculos arma concutiat veterana calliditas. Sensit hoc Venus de pulchritudinis palma diu ambiguo ampliata judicio. Pudenter enim ut apud patrem, velata certaverat: neque deterrebat aemulas ornatus aequalis. At postquam in pastoris examen deducta est lis dearum, qualis emerserat mari, aut cum Marte convenerat, et consternavit arbitrum, et contendentium certamen oppressit. Ergo nisi delirus tuus in re tenui non tenuiter laboratus opuscula mea, quae promi studueras, retardasset, jamdudum ego, ut palmes audacior, in hybernas adhuc curas improbum germen egissem, periculum judicii gravis inconsulta festinatione subiturus. Denique dissonum, quem colonomon existimo proprie a philologis appellatum, accrevi, ut jubebas recenti versuum tuorum lectione non ausus ea quae tibi jam cursim fuerant recitata, transmisi. Etenim hoc poposcisti, atque id ego malui, tu ut tua culpa ad eumdem lapidem bis offenderes, ego autem, quaecumque fortuna esset, semel erubescerem.