Latin
Epistolarum Liber, Letter 11
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.11
Unproofread scanNot analysed yet
Ausonius Paulo salutem. Vide, mi Paule, quam ineptum lacessieris, in verbis rudem, in eloquendo hiulcum, a propositis discrepantem, in versibus concinnationis expertem, in cavillando natura invenustum nec arte conditum, diluti salis et fellis ignavi, nec de mimo planipedem, nec de comoediis histrionem. Ac nisi haec a nobis missa ipse lecturus esses, etiam de pronuntiatione rideres. Nunc commodiore fato sunt, quod licet apud nos genuina, apud te erunt adoptiva. Vinum cum bijugo parabo plaustro Primo tempore Santonos vehendum, Ovum tu quoque passeris marini, Quod nunc promus ait procul relictum In fundo patriae Bigerritanae.