Latin
Epistolarum Liber, Letter 15
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.15
Unproofread scanNot analysed yet
Ausonius Tetradio salutem. O qui venustos uberi facundia Sales opimas. Tetradi: Cavesque, ne sit tristis et dulci carens Amara concinnatio: Qui felle carmen atque melle temperans, Torpere Musas non sinis, Pariterque fucas, quaeque gustu ignava sunt, Et quae sapore tristia: Rudes Camenas qui Suessae praevenis: Aevoque cedis, non stylo. Cur me propinquum Santonorum moenibus Declinas, ut Lucas boves Olim resumpto praeferoces praelio Fugit juventus Romula? Non ut tigris te, non leonis impeto, Amore sed charo expeto. Videre alumni gestio vultus mei, Et indole optata frui. Invitus olim devoravi absentiae Necessitatem pristinae, Quondam docendi munere adstrictum gravi Iculisma cum te absconderet. Et invidebam devio, ac sola loco Opes camenarum tegi. At nunc frequentes, atque claros, nec procul, Cum floreas inter viros: Tibique nostras ventus auras deferat, Auresque sermo verberet: Cur me supino pectoris fastu tumens Spernis poetam consulem? Tuique amantem, teque mirantem, ac tua Desiderantem carmina, Oblitus alto negligis fastidio? Plectendus exemplo tuo: Ni stabilis aevo pectoris nostri fides Quamquam recusantes amet. Vale: valere si voles me: pervola Cum scrinio et musis tuis.