Latin
Epistolarum Liber, Letter 16
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.16.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ausonius Probo praefecto praetorio salutem. Oblata per antiquarios mora, scio promissi mei gratiam exspectatione consumptam, Probe vir optime. In secundis tamen habeo non fefellisse. Apologos Titiani, et Nepotis chronica quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi, gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conferatur. Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos, studio in te observantiae meae impudentissimos: paucos quidem, ut ego loquax judico: verum tu cum legeris, etiam nimium multos putabis. Adjuro benevolentiam tuam verecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione fluxisse. (Nam quis hos diu cogitaret?) quod sane ipsi per se probabunt. Fors fual, ut si mihi vita suppetet, aliquid rerum tuarum quamvis incultus exspoliant: quod tu etsi lectum non probes, scriptum boni consules. Cumque ego imitatus sim vesaniam Chaerili, tu ignoscas magnanimitate Alexandri, Hi igitur, ut Planius ait, interim erunt antilogium fabularum, garruli et deceptores, qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium concurrerunt. Valet et me dilige.