Latin
Epistolarum Liber, Letter 17
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.17
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Ursulum, grammaticum Trevirorum: cui strenas kalendis Januariis ab imperatore non datas reddi fecit. Primus jucundi fuit hic tibi fructus honoris, Augustae faustum munus habere manus. Proximus ex longo gradus est, Quaestoris amici Curam pro strenis excubuisse tuis. Ergo, interceptos regale nomisma Philippos Accipe tot numero, quot duo Geryones. Quot terni bijuges: demptoque triente Camenae: Quotque doces horis, quotque domi resides. Ostia quot pro parte aperit stridentia Circus: Excepto, medium quod patet ad stadium. Quo… pedibus gradiuntur apes, et versus Homeri: Quotque horis pelagus profluit, aut refluit. Protulit in scenam quot dramata fabellarum Arcadiae medio qui jacet in gremio. Vel quot juncturas geometrica forma favorum Conserit extremis omnibus, et mediis. Quot telios primus numeris, solusque probatur; Quot par, atque impar partibus aequiparat. Bis ternos, et ter binos qui conserit unus: Qui solus totidem congeminatus habet. Quot faciunt juncti subterque supraque locati. Qui numerant Hyadas, Pleiadasque simul. ························Ursule, collega nobilis Harmonio. Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus, et Asper, Quem sibi conferret Varro, priorque Crates, Quique sacri lacerum collegit corpus Homeri, Quique notas spuriis versibus apposuit: Cecropiae commune decus, latiaeque camenae, Solus qui Chium miscet, et Ammineum,