Latin
Epistolarum Liber, Letter 16
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.16.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad librum: ut eat ad Probum. Perge, o libelle, Sirmium, Et dic hero meo, ac tuo, Ave atque salve plurimum. Quis iste sit nobis herus, Nescis, libelle? an, cum scias, Libenter audis, quod juvat? Possem absolute dicere: Sed dulcius circumloquar, Diuque fando, perfruar. Hunc dico, qui lingua potens. Minorem Atridam praeterit, Orando pauca et musica. Qui grandines Ulixei, Mellifluentem Nestora, Concinnatorem et Tullium, Qui solus, exceptis tribus Heris, herorum primus est, Praetorioque maximus. Dico hunc senati praesulem, Praefectum eamdem, et consulem (Nam consul aeternum cluet), Collegam Augusti consulis, Columen curulis Romulae, Primum in secundis fascibus. Nam primus e cunctis erit Consul, secundos principi. Generi hic superstes aureo, Satorque prolis aureae, Convincit Ascraeum senem. Qui saeculum omne ferreum: Qui vincit aevi injuriam; Stirpis novator Anniae: Paribusque comit infulis Aniciorum stemmata. Probam loquor. Scis optime, Quem nemo fando dixerit, Qui non prius laudaverit. Perge, o libelle, et utere Feflcitale intermina. Quin et require, si sinet Tenore fari obnoxio: Age vera proles Romuli, Effare causam nominis. Utrumne mores hoc tui Nomen dedere, an nomen hoc Secuta morum regula? An ille venturi sciens Mundi supremus arbiter, Qualem creavit moribus, Jussit vocari nomine? Nomen datum praeconiis, Vitaeque testimonio. Libelle felix: quem sinu Vir tantus evolvet suo, Nec occupari tempora Grato queretur otio. Quem mille cum vocis modis. Leni aut susurro impertiet: Cuique vigiles luminum Vacare dignabunt corae. Quem mente, et aure consciis, Quibusdam omissis, pelleget. Quaecumque fortuna est tibi, Perge, o libelle, et utere Felicitate intermina. Dic me valere, et vivere. Dic vivere ex volo pio, Sanctis precantem vocibus, Ut quem Curulis proxima Collegio nati dedit: Hunc rursus Augustus prior Suis perennet fascibus. Subnecte et illud leniter: Apologos, en, misit tibi Ab usque Rheni limite Ausonius, nomen Italum, Praeceptor Augusti tui, Aesopiam trimetriam: Quam venit exili stylo. Pedestre concinnans opus, Fandi Titianus artifex. Ut hic avi ac patris decus Mixto refulgens sanguine, Probianoque, ac Anicio; (Ut quondam in Albae moenibus Supremus Aenea satus, Silvios I…lis miscuit:) Sic iste, qui natus tuus, Flos flosculorum Romuli Nutricis inter lemmata, Lallique somniferos modos, Suescat peritis fabulis Simul jocari, et discere. Et adde votum, quod pio Concepimus rei Deo: Ut genitor Augustus dedit Collegio nati Probum: Sic Gratianus hunc novum Stirpi futurae copulet. Rata sunt futura, quae loquor. Sic merita, sic fatum jubet. Sed jam ut loquatur Julius, Fandi modum invita accipe Volucripes dimetria. Aveque dicto, dic, Vale.