Latin
Epistolarum Liber, Letter 20
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.20.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ausonius Paulino suo salutem. Quanto me affecit beneficio, non delata quidem, sed suscepta querimonia mea, Pauline fili! veritus displicuisse oleum, quod miseras, munus iterasti: addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius praestitisti. Scis autem me id nomen MURIAE, quod in usu vulgi est, nec solere, nec posse dicere: cum scientissimi veterum, et Graeca vocabula fastidientes, Latinum in GARI appellatione non habeant. Sed ego quocumque nomine loquar, liquor iste SOCIORUM vocatur. Vale.