Latin
Epistolarum Liber, Letter 20
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.20.2
Unproofread scanNot analysed yet
Jam patinas implebo meas, ut parcior ille Majorum mensis applaria succus inundet. Quid autem tam amabile, tamque hospitale, quam quod tu, ut me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum novitate defraudas? o melle dulcior, o gratiae venustate festivior, o ab omnibus patrio stringende complexu! Sed haec, atque alia hujusmodi documenta liberalis animi, alicui fortasse, et aliquando, quamvis rarius: illud de epistolarum tuarum eruditione, de poematis jucunditate, de inventione, et concinnatione, juro omnia, nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur imitandum. De quo opusculo, ut jubes, faciam. Exquisitius universa limabo: et quamvis per te manus summa contigerit, coelum superfluae expolitionis adhibebo: magis ut tibi parcam, quam ut perfectis aliquid adjiciam. Interea tamen, ne sine corollario poetico label- Im ius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum putavi: dum illud, quod a me heroico metro desideras, inchoatur. Isti tamen, ita te et Hesperium salvos habeam, quod spatio lucubratiunculae unius effusi quamquam hoc ipsi de se probabunt, tamen nihil diligentiae ulterioris habuerunt. Vale.