Latin
Epistolarum Liber, Letter 21
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.21.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ausonius Paulino suo salutem. Multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat, et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. Nam, quia nihil, poscente me, abnuis, magis acuis procacium, quam retundis: ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Hebromanum conditis mercibus, quas per agros diversos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio immature periclitatur expelli. Quod nisi indulseris, rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur: et nauso, aliaque quavis navi usque ad oppidum praebita, frugis aliquantulum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Curculionem Plauti pertinebit. Hoc quo facilius impetrarem, aut quo majorem verereris molestiam, si negares, concinnatam iambis, signatamque ad te epistolam misi: ne subornatum diceres tabellarium, si ad te sine signi fide veniret. Signavi autem, non ut Plautus ait, per ceram, et linum, litterasque interpretes, sed per poeticum characterem magis notavimus, tamquam signum impressum judicares.