Latin
Epistolarum Liber, Letter 20
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.20.3
Unproofread scanNot analysed yet
Iambe Parthis, et Cydonum spiculis, Iambe pinnis alitum velocior, Padi ruentis impetu torrentior, Magna sonorae grandinis vi densior, Flammis corusci fulminis vibratior, Jam nunc per auras Persei talaribus. Petasoque ditis Arcados vectus, vola. Si vera fama est Hippocrene, quam pedis Pulsu citatam cornipes fudit fremens: Tu fonte in ipso procreatus Pegasi, Primus novorum metra junxisti pedum: Illicque musis concinentibus novem, Caedem in draconis concitasti Delium. Fer hanc salutem praepes et volucripes Paulini ad usque moenia, Hebromagum loquor. Et protinus, jam si resumptis viribus Alacri refecti corporis motu viget, Salvere jussum mox reposce mutuum. Nihil moreris: jamque dum loquor, redi, Imitatus illum stirpis auctorem tuae. Triplici furentem qui Chimaeram incendio Supervolavit, tutus igne proximo. Dic et Valere: dic, Avere te jubet Amicus, et vicinus, et fautor tuus, Honoris auctor, altor ingeni tui. Dic et magister, dic parens, dic omnia Blanda atque sancta charitatis nomina. Aveque dicto, dic Vale, et actutum redi. Quod si rogabit, quid super scriptis novis Maturus aevi, nec rudis dijudicem: Nescire dices, sed paratum jam fore Heroicorum versuum plenum essedum. Cui subjugabo de molarum ambagibus, Qui machinali saxa volvunt pondere. Tripedes caballos terga ruptos verbere. His ut vehamur tres sodales nuntii. Fors et rogabit, quos sodales dixeris Simul venire: dic, Trinodem dactylum Vidi paratum crucianti canterio: Spondeus illi lentipes ibat comes, Paribus moratur qui locis cursum meum: Mihique similis, semper adversus tamen, Nec par, nec impar, qui Trochaeus dicitur. Haec fare cursim, nec moratus pervola. Aliquid reportans interim munusculi De largitate musici promptarii.