Latin
23.4.21 to 23.4.39
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.4.21-39
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis floricoma quondam populator in Aetna, Virgineas inter choreas Deoida raptam Sustulit emersus stygiis fornacibus Orcus. An quia venatus ob tanta pericula vitas, Piscandi traheris studio? nam tota supellex Dumnotini tales solita est ostendere gazas: Nodosas vestes animantum Nerinorum, Et Jacula, et fundas, et nomina villica lini, Colaque, et indutos terrenis vermibus hamos. His opibus confise tumes? domus omnis abundat Littoreis dives spoliis, referuntur ab unda Carroco, letalis trygon, mollesque platessae, Urentes thynni, et male tecti spina elegati, Nec duraturi post bina trihoria corvi. An te carminibus juvat incestare canoras Mnemosynes natas, aut tres, aut octo sorores? Et quoniam huc ventum, si vis cognoscere, quid sit Inter doctrinam, deridendasque Camenas: Accipe congestas mysteria frivola nugas, Quas tamen explicitis nequeas dependere chartis, Scillite decies non si purgeris aceto, Anticipesque tuo Samii Lucumonis acumen: Aut adsit interpres tuus, Aenigmatum qui cognitor Fuit meorum: cum tibi Cadmi nigellas filias, Melonis albam filiam, Notasque furvae sepiae, Cuidiosque nodos prodidit. Nunc adsit: et certe modo Praesul creatus litteris. Enucleabit protinus, Quod militantes scribimus. Notos fingo tibi poeta versus: Quos scis hendecasyllabos vocari: Sed nescis modulis tribus moveri. Istos composuit Phalaecus olim, Qui penthemimerin habent priorem: Et post semipedem duos iambos. Sunt quos hexametri creant revulsi: Ut penthemimeris prior locetur. Tum quod bucolice tome relinquit. Sunt et quos generat puella Sappho: Quos primus regit Hippius secundus: Ut claudat Choriambon Antibacchus. Sed jam non potens, Theon, doceri: Nec fas est mihi regio magistro Plebeiam numeros docere pulpam. Verum protinus ede, quod requiro. Nil quaero, nisi quod libris tenetur: Et quod non opicae tegunt papyri. Quas si solveris, o poeta, nugas. Totam trado tibi simul Vacunam, Nec jam post metues ubique dictum, Ilic est ille Theon poeta falsus, Bonorum mala carminum taberna.