Latin
Epistolarum Liber, Letter 5
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ausonius Salve caro mihi dico Theoni, Versibus experiens quod volo, quodve queror. Tertia fissipedes renovavit Luna juvencas, Ut fugitas nostram, dulcis amice, domum. Nonaginta dies sine te, charissime, traxi: Huc adde aestivos: hoc mihi pene duplum est. Vis novies denos dicam, deciesque novenos Isse dies? anni portio quarta abiit. Sexaginta horas super et duo millia centum Te sine consumpsi: quo sine et hora gravis. Millia bis nongenta jubet demensio legum Annumerata reos per tot obire dies. Jam potui Romam pedes ire, pedesque reverti, Ex quo te dirimunt millia pauca mihi. Scirpea Domnotoni tanti est habitatio vati? Pauliacus tanti non mihi villa foret. An quia per tabulam medico pugnante notatam, Debita summa mihi est; ne repetamus, abes? Bis septem rutilos regale nomisma Philippos, Ne tanti fuerint, perdere malo, Theon: Implicitum quam te nostris interne medullis Defore tam longi temporis in spatio. Ergo aut praedictos jam nunc rescribe Darios; Et redime, ut mora sit libera desidiae: Aut alios a me totidem dabo: dummodo cari Conspicer ora viri, pauperis usque licet. Puppe citus propera, sinuosaque lintea veli Pande. Medullini te feret aura noti Expositum subter paradas, lectoque jacentem: Corporis ut tanti non moveatur onus. Unus Domnotoni te littore perferet aestus Condatem ad portum: si modo deproperes. Inque vicem venti, quotiens tua flamina cessant, Remipedem jubeas protinus ire ratem: Invenies praesto subjuncta petorita mulis. Villa Lucani-mox potieris…aco. Rescisso disce componere nomine versum. Lucili vatis sic imitator eris.