Latin
24.259 to 24.281
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 24.259-281
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim Sulpitius acrior in conditionibus, nec majoris Gracchi commendabilior modestia fuit, nec patris tui gravior auctoritas. Qui tenor vocis, cum incitata pronuntias? Quae inflexio, cum remissa. ,Quae temperatio, cum utraque dispensas? Quis oratorum laeta jucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomeratius, aut dixit, aut, quod est liberum, cogitavit? Vellem (si rerum natura pateretur), Xenophon Attice, in aevum nostrum venires, tu qui ad Cyri virtutes exsequendas votum potius quam historiam commodasti, cum diceres, non qualis esset, sed qualis esse deberet. Si nunc in tempora ista procederes, in nostro Gratiano cerneres, quod in Cyro tuo pon videras, sed optabas. Atque ista omnia quasi punctis quibusdam acuminata signavi. Si facundia pro voluntate suppeteret, quamquam non copiosus exsequerer ubertatem stylo rerum magnitudine suggerente: sed nec hujus diei, nec hujus ista materiae. Qui dicturi estis laudes principis nostri, habetis velut seminarium, unde orationum vestrarum jugera compleatis. Ego ista perstrinxi. Atque, ut sciunt omnes, possum videri familiaris notitiae secretus interpres, domestica isthaec non tam praedicare, quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi omnia omnes et separatim sibi quisque novisset. Possem pari brevitate dicere superiora. Emendatissimi viri est pigenda non facere. At tu numquam poenitenda fecisti, et semper veniam poenitentibus obtulisti. Pulchrum est indulgere timentibus. Sed tu perpetuae bonitatis edictis occurristi omnibus, ne timerent. Magnificum largiri honores. Tu honoratos et liberalitate ditasti. Laudabile est imperatorem faciles interpellantibus praebere aditus, nec de occupatione causari. Tu confirmas adire cunctantes, etiam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur, interrogas. Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se, diem, quo nihil boni fecerat. Sed celebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat, cujus nimia parcimonia, et austeritas vix ferenda miram fecerat filii lenitatem.