Latin
24.282 to 24.306
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 24.282-306
Unproofread scanNot analysed yet
Tu Valentiniano genitus, cujus alta bonitas, praesens comitas, temperata severitas fuit, pario et condito optime reipublicae statu, intelligis posse te esse lenissimum, sine dispendio disciplinae. Neque vero unum aliquod bonum uno die praestas, sed indulgentias saeculares per singula horarum momenta multiplicas. Vel illud unum cujusmodi est, de condonatis residuis tributorum? Quod tu quam cumulata bonitate fecisti? Quis umquam imperatorum hoc provinciis suis aut uberiore indulgentia dedit, aut certiore securitate prospexit, aut prudentia consultiore munivit? Fecerat et Trajanus olim, sed panibus retentis, non habebat tantam oblectationem concessi debili portio, quanta suberat amaritudo servati. Et Antonius indulserat, sed imperii, non beneficii successor invidit, qui ex documentis tabulisque populi condonata repetivit. Tu argumenta omnia flagitandi publicitus ardere jussisti. Videre in suis quaeque furis omnes civitates conflagrationem salubris incendii. Ardebant stirpes fraudum veterum: ardebant seminaria futurarum. Jam se cum pulvere favilla miscuerat. Jam nubibus fumus involverat, et adhuc obnoxii in paginis concrematis ductus apicum et sestertiorum notas cum juvantia de ratione cernebant, quod meminerant lectum legi posse et verentes. Quid te, imperator Auguste, indulgentius? Quid potest esse consultius? Quae bona praestas, efficis, ne caduca sint. Quae mala adimis, prospicis ne possint esse recidiva. Haec provincialibus indulgentiae bona. Quid illa nostro ordini? Quid illa militibus Antoninorum comitas fuit? Et jam inde Germanicorum cohorte amicorum et legionibus familiaris humanitas. Sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione praecellere. Abundant in te ea bonitatis et virtutis exempla, quae sequi cupiat ventura posteritas, et si rerum natura pateretur, ascribi sibi voluisset antiquitas. Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intelligi bona nostra quo praestent. Aegrotantes amicos Trajanus visere solebat, hactenus in eo comitas praedicanda est. Tu et visere solitus, et mederi: praebes ministros, instruis cibos, fomenta dispensas, sumptum adjicis medelarum, consolaris affectos, revalescentibus gratularis.