Latin
Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. ii Odysseae
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.26
Unproofread scanNot analysed yet
Oceano extulerat roseas Aurora jugales. Telemachus Ithacesios proceres cogit ad curiam, atque ibidem de contumelia domus, et bonorum profligatione conquestus, consilia profectionis exponit, Antinoo resistente, qui cum prius, quam mater nuberet, abire prohibebat. Qua altercatione diu protracta, concilium dissolutum est. Telemachus ad littus procis ignorantibus pergit: astantem sibi odorans Minervam, peregrinationi accommoda parat, hortante maxime dea, quae populum, ipsumque Telemachum Mentoris simulatione fallebat. Instructo ergo remigio, et nave deducta, Telemachus et Minerva de portu vespere instante solverunt.