Latin
Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. iii Odysseae
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.27
Unproofread scanNot analysed yet
Jam sol Oceano radiatos prompserat ortus. Telemachus Nestorem de patre percunctatus nihil novi accipit ab ignorante: verum idem senex sequenti die cum Pisistrato filio, ut ad Menelaum pergat, hortatur. Nec mora, facto consilio: nocte quippe ea, quae consecuta est, apud Pheras oppidum hospitio Dioclis versati, altera Lacaedemonem pervehuntur.