Latin
Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. iv Odysseae
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.28
Unproofread scanNot analysed yet
Jamque adeo ventum validae ad Lacedaemonis arces. Telemachum et qui cum eo venerant, Menelaus comiter hospitio accipit, saneque sub vespera quaedam de Ulysse cognoscunt. Die vero altera totum navigationis ordinem Menelaus explanat. Quodque in Ogygia insula promissis et illecebris nymphae Calypsonis Ulysses remoratur, exponit. Quae quidem Protheus eidem narraverat de Graecorum ducibus requirenti. Proci autem postquam de habitu Telemachi compererunt, instructa deductaque navi, viginti, qui sese legerant, navigavere. Redeunti ergo insidias molientes, circa Asteriam insulam, quae Itacham Samumque interjacet, delitescentes occasionem fraudis exspectant.