Latin
Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. xvii Odysseae
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.41
Unproofread scanNot analysed yet
Jam coelum roseis rutilat Tritonia bigis. Telemachus anxiae matri ordinem peregrinationis enarrat. Ulysses ad oppidum, Eumaeo opitulante, perducitur. Domum in quae proci epulabantur ingressus, emendicat cibos miserabiliter ambiendo. Inde ab Antinoo injuriose afficitur. Cui Penelope Diras ob inhumanum facinus imprecatur, a quae missus Eumaeus est, ut hospes (sic enim se ferebat) ad eam provocaretur. Quod tum quidem invitatus gratiam facit, sed venturum sese ad vesperam pollicetur.