Latin
Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. xviii Odysseae
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.42
Unproofread scanNot analysed yet
Irus adest populi per mendicabula notus. Mendicante intra proprios lares Ulysse, alius quoque pari egestate Irus accessit popularis Ithacesius, stipes in triviis solitus rogare. Jurgium ergo inopiae communis aemulatione conseritur, quod ex verbis processit ad manus, hortantibus praeis quo magis rixa crudesceret propositoque praemio caprini ventris omento. Victor igitur Ulysses seminecem Irum extra januam projicit, ridicula adhortatione compellans. Penelope etiam munera sibi a procis pro opibus cujusque conferri, singulorum studia experiens deposcit: quae mature utpote a cupientibus offeruntur.