Latin
Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. xxi Odysseae
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.45
Unproofread scanNot analysed yet
Hic mentem dedit Icariae Tritonia Pallas. Ulysses Eumaeo et Philaetio, fidei eorum industriaeque confisus, qui sit revelat. Et postquam facta cognitio est, caedem procorum pro tempore instrui placet. Quos Ulysses astu aggreditur, ut ipsum quoque intendendo arcum vires seniles explorare patiantur, quem uni quondam Ulyssi facilem, si quis intenderet, habiturus esset praemium, jus Penelopes nuptiarum. Sed prohibentibus procis ne id ridiculus et mendicus auderet, quod frustra juventus tam lecta tentasset, dat Telemachus Ulyssi caeteris abnuentibus experiendi potestatem. Et hinc nascitur admiratio prima virtutis, dedecore suo caeteris erubescentibus, quorum ignaviam senex mendicus arguerit.