Latin
Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. xx Odysseae
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.44
Unproofread scanNot analysed yet
Jamque procos genua amplectens orabat Ulysses. Epulantibus procis Eresippus in Ulyssem crus bubulum jacit, sed destinatione non potitur. Theoclymenus autem apud Ithacenses, divinationis expertus, imminens procis vaticinatur exitium. Quorum multa cavillatione derisus, mensa et domo tamquam furiosus excluditur.