Latin
XX. Ludus Septem Sapientum. Ausonius Consul Drepanio Procons. sal., Pittacus.
Ausonius, Opuscula 20.8
Not analysed yet
Mitylena (ego) ortus Pittacus sum Lesbius,
Γíγνωσϰε ϰαιρὸνqui docui sententiam.
sed iste ϰαιρóς, tempus ut noris, monet
et esse ϰαιρὸν tempestivum quod vocant.
Romana sic est vox Venito in tempore.
vester quoque (itidem) comicus Terentius
rerum omnium esse primum tempus autumat,
ad Antiphilam quom venerat servus Dromo
nullo inpeditam, temporis servans vicem.
reputate cuncti, quotiens offensam incidat,
spectata cui non fuerit opportunitas.
tempus me abire, molestus ne sim: plaudite.