Latin
11
Ausonius, Parentalia 11
Not analysed yet
TU quoque maturos, puer inmature, dolores
interrupisti luctus acerbus avi,
Pastor care nepos, spes cuius certa fuisses,
Hesperii patris tertia progenies,
nomen, quod casus dederat (quia fistula primum
pastorale melos concinuit genito),
sero intellectum vitae brevis argumentum:
spiritus adflatis quod fugit e calamis,
occidis emissae percussus pondere testae,
abiecit tecto quam manus artificis.
non fuit artificis manus haec: manus illa cruenti
certa fuit fati suppositura reum.
heu, quae vota mihi, quae rumpis gaudia. Pastor!
illa meum petiit tegula missa caput,
dignior o, nostrae gemeres qui fata senectae
et quererere meas maestus ad exequias!