Latin · ~2 min
Lines 20-21
Ausonius, Parentalia 20-21
Not analysed yet
NEC iam tu, matris spes unica, ephebe Talisi,
consobrine meus, inmemoratus eris,
ereptus primis aevi florentis in annis,
iam tamen et coniunx, iam properate pater,
festinasse putes fatum, ne funus acerbum
diceret hoc genitor tam cito factus avus.
NOTITIA exilis nobis, Attusia, tecum,
cumque tuo plane coniuge nulla fuit.
verum tu nostrae soror es germana Sabinae,
adfinis quoque tu, Regule, nomen habes,
sortitos igitur tam cara vocabula nobis
stringamus maesti carminis obsequio,
quamvis Santonica procul in tellure iacentes
pervenit ad manes exequialis honor.