Latin · ~2 min
19
Ausonius, Parentalia 19
Not analysed yet
TUQUE Pudentillam verbis adfare supremis,
quae famae curam, quae probitatis habes,
nobilis haec, frugi, proba, laeta, pudica, decora,
coniugium Sancti iugiter haec habuit.
inviolata tuens castae praeconia vitae
rexit opes proprias otia agente viro:
non ideo exprobrans aut fronte obducta marito,
quod gereret totam femina sola domum.
heu nimium iuvenis, sed laeta superstate nato
atque viro, patiens fata suprema obiit:
unanimis nostrae et quondam germana Sabinae
et mihi inoffenso nomine dicta soror.
nunc etiam manes placidos pia cura retractat
atque Pundentillam fantis honore colit.