Latin
Lines 1636-1678
Avienus, Aratea 1636-1678
Not analysed yet
namque grauis caelo fundetur protinus imber.
Nec si, sole procul rutila inter stagna morante,
emineant radii, radios quoque crassior umbra
contegat, ille dies pluuiis uentoque carebit.
Quin erit imber item, si solem circulus ater
ambiat exortum; maior se denique nimbus
urgebit caelo, maior sola perluet imber,
circumfusa deo si cingula nescia solui
seruarint taetrae speciem torpentia molis.
Saepe etiam Phoebo nubes percussa rubescit,
et meditata dei formam procul igne recepto
concipit effigiem simulato luminis orbe.
Id qua parte poli spectaueris, adfore ab ipsa
parte tene uentos. Tamen haec, tamen omnia semper
decedente die melius uentura docebunt.
Conuenit hic etiam paruum Praesepe notare.
Id nubi nomen quae Cancro obuoluitur alto
Graecia docta dedit. Duo propter denique Asellos
suspice, quorum alius septem uicina trioni
astra adolet, tepidum procul alter spectat in Austrum.
In medio quod nube quasi concrescit adacta,
id Praesepe uocant. Porro hoc Praesepe repente
si sese ex oculis procul auferat, ardeat autem
congruus aeriis late rubor ignis Asellis,
nequaquam tenues agitabunt stagna procellae.
At si sideribus similis lux duret et illi
taetra sit effigies, ruet altis nubibus imber
lenior et parco mox tellus rore madebit.
Sed Boreae si parte trucis uelut indiga iustae
stella facis lento marcescere cernitur igne
et procul alterius iuba late flagrat Aselli,
protinus Aethiopum surget conuallibus Auster.
At regione Noti si lucem stella senescat,
saeuus Riphaeis Aquilo crepitabit ab oris.
Quin et terrenis cape rebus certa frequenter
signa procellarum. Nam cum traxere tumorem
aequora prolixum, cum litora curua resultant
sponte procul neque caeruleus colliditur aestus,
aut cum proceris uertex in montibus ultro
perstrepit aerium, uentos instare docebunt.
Et cum parua fulix trepido petit arua uolatu
stagna sinens longasque iterat clangore querelas,
indicat insanis freta mox canescere uentis.