Latin
Lines 1725-1773
Avienus, Aratea 1725-1773
Not analysed yet
Sin imum ad montem nebularum crassus amictus
tendatur, summo nudentur uertice saxa,
et qua pontus item freta per distenta quiescit
nubila si longo se procumbentia tractu
diffundunt, caelo et Thetidi terrisque supinis
pax aderit, nusquam mundo ruet effluus imber.
Sed cum tranquillo tenduntur uasta serena
sub Ioue, uenturae praenoscere signa procellae
conuenit ac rursum, cum perfurit aeris horror,
inspice quae referant terris pelagoque quietem.
Inter prima tamen paruum Praesepe notato,
arduus excelso quod Cancer cardine uoluit:
hoc, cum concretus tenuari coeperit aer,
discutit impositae late sibi molis amictum;
namque sereniferi patet hoc in flabra Aquilonis
comminus, et primo purgatur flamine uenti.
Tempore tum proprio modulatur noctua carmen,
tum uespertinum cornix longaeua resultat,
tum corui crepitant et ouantes gutture rauco
agmina crebra uocant, tum nota cubilia laeti
succedunt pariter, tum pennis corpora plaudunt;
tunc et Strymonias circumuolitare repente
suspicies per aperta grues, ubi mitior annus
sponte procellosum disiecerit aera caelo.
Tunc quoque cum stellis hebes est lux omnibus ultro
nubila nec crassos circumduxere meatus
ut iubar occulerent flagrantibus obuia flammis,
nec caligo inhibet rutilantis lampados ignes
orbe nec expleto sacra sidera luna retundit,
sed iam sponte sua stellarum lumina marcent,
conuenit hibernae praenoscere dura procellae.
Nubila si caelo consistere, nubila ferri
sique superfundi sibimet suspexeris ultro,
gramina si carpit semesa petacius anser,
si nocturna tibi cornix canit, Hesperus aethra
cum redit, innumero si cantu graculus instat,
si matutino fringuilla resultat ab ore,
si fugiunt uolucres raptim freta turbida Nerei,
orchilos infestus si floricomis hymenaeis
ima petit terrae, si denique paruus eritheus
succedit trepide scruposae concaua rupis,
Cecropias si pastus apis uicinus ob ipsa
castra inhibet florumque simul libamina maestae
proxima decerpunt, si Threiciae per aperta
sponte grues trepidant nec sese audacibus aethrae
committunt pennis, ut longos saepe uolatus
formauere super, si soluit aranea casses,
tenuia si toto uehit Auster licia caelo,
mox tempestates et nubila taetra cientur.