Latin
Lines 326-371
Avienus, Aratea 326-371
Not analysed yet
"Parcite, uile genus!" lacrimis aiebat obortis,
"causa querelarum uestrum est scelus. Aurea quondam
iudice me uestri uixerunt saecla parentes;
degener in uobis animus, sollertia uobis
peruigil, arte noua uitam traducere mos est,
omne malum studiis excuditis. Hinc quoque rursum
(pro pudor adque dolor!) nascetur uilior aetas
et lacerata genas ibit Bellona per urbes
saucia ut infidas agitent certamina mentis."
Haec ubi per maestos rauco congesserat ore,
alite procursu sese in conuexa ferebat
protinus, atque oculos fugiens exosa sequentum
Linquebat coetus hominum. Ruit haec quoque rursum
uiuendi series ac successere pudendo
aerea saecla habitu. Fraus ilicet et furor ardens
atque cruentus amor chalybis segnisque libido
et malesuada lucri rabies subit, omnia terror
degener ac maestae facies formidinis implet.
Secreti immodicus uada gurgitis ultima uersat
Tiphys; Agenoreo color hinc mentirier ostro
incipit Assyriumque bibunt noua uellera fucum,
ebria ut externo splendescat lana ueneno.
Sic iusta in populos mox Virginis inculpatae
exarsere odia et caelum pernicibus intrat
diua alis spatiumque sibi, subuecta per auras,
unde procul terras summa uix cerneret aethra,
propter anhela libens late capit astra Bootis.
Istius extremis umerorum partibus urget
stella facem, qualique rubent incendia flamma,
quae subiecta procul caudam maioris ad Vrsae
uertice brumalis circumuoluuntur Olympi,
talis utrimque modo simul et fulgore micat lux.
Plurima quippe procul clara fax ardet in Arcto,
nec contemplandi labor anxius: omnia primis
obuia ceu uibrant obtutibus. Unus ob ora,
qua sunt prima ferae uestigia, praeminet ignis,
altera, qua pedibus regio est clunalibus, ardet
stella itidem, genibusque dehinc se tertia promit
aemula, qua rutilae flagrant confinia caudae.
Non tamen his species, non sunt cognomina certa,
sed permixta simul uulgi uice conuoluuntur.
Illa quidem supero conserta relabitur axe,
inscia piscosi semper salis; ipsius autem
subiectos capiti Geminos tibi cernere fas est,
Spartanam, Geminos, subolem prolemque Tonantis
egregiam et proprio post reddita numina caelo.