Latin
Lines 464-507
Avienus, Aratea 464-507
Not analysed yet
Ignea quin etiam per caelum cingula flagrant
Andromedae et toto uibrant in corpore flammae.
Sed tamen hic etiam uiuax est poena dolenti:
nam diducta ulnas magna distendit in aethra
uinculaque in caelo retinent quoque, tenuia quippe
bracchia contortis adstringunt nubila nodis.
Rursus odorato qua uertex crine tumescit,
Andromedae capiti suppingitur indiga pleni
aluus Equi. Summo quae fax in uertice uibrat
uirginis inque auras coni uice surgit acuti,
ipsa sub absciso late micat aurea uentre
cornipedis: simul hos lux indiscreta retentat,
communique rubent duo semper sidera flamma.
Tris latus atque armos aliae pecori pinxere,
et spatio disiuncta pari fax aemula flagrat:
plurimus ignis inest, uasto globus aestuat orbe.
Sed non et capiti similis rubor, ipsaque ceruix
-quamuis procero surgat iuba maxima collo -
languida marcenti uix est spectabilis igne.
Vltima quae mento sese explicat, haud minor illa
quattuor est primis quae formam lumine claro
cornipedis simulant. Non hic Equus integer artus,
non quadrupes caelo sustollitur, at tenus aluo
erigitur media: nam cetera pone negantur,
et quatit aetherias primis modo cruribus auras.
Hunc, hunc Aonio quondam memorant Helicone
inclita post Lyciae redeuntem bella Chimaerae,
mystica qua rupes doctis obmurmurat antris,
herbarum carpsisse comas et gramine odoro
expleuisse famem; sed cum sitis arida fauces
ureret ac nullo manaret gurges hiatu,
illisisse pedem: cornuque excita repente
lympha Camenalem fudit procul Hippocrenen
(Aones hoc latici posuerunt nomen equino
pastores). Strepit haec placido inter saxa susurro,
Atque Helicone cadens sese sitientibus herbis
inserit, Ascraeas donec uaga gurgite ualles
uuificet; rigat hac animas et Thespia pubes
semper et in latices inhiat gens fontis alumni.
Ast Equus alterno redit inter sidera motu,
Oceanique salo caput exserit. Haud tibi magni
cura laboris erit caelo spectare sereno
cornipedem: micat ille procul flagrantibus astris,
et perfusa recens educit pectora ponto.