Latin · Dactylic hexameter
Lines 508-551
Avienus, Aratea 508-551
Not analysed yet
Tum celer ille Aries, longi qui limitis orbe
aethera percurrens numquam Cynosuridos Vrsae
segnior ablapsu conuertitur, haud procul astro
uisus Equi, magno celsum secat aera motu.
Parcior hic rutilae semper facis, indigus ignis
spectatur iusti: nam quanti luminis astra
esse solent aciem quibus aurea luna retundit,
marcida Lanigeri tantum se forma sub auras
exserit, in tenui quamquam primordia Phoeben
orbe habeant nulloque decus dea proferat ore.
Sed licet hunc oculis frustra sectere per aethram
(nam semper propriis caret ignibus), en tibi propter
Andromedae claro rutilantia cingula in astro
suspectanda patent: uocat ingens balteus ultro
quaerentem. Non longa Aries statione locatus
in conuexa redit, paruo se tramite subter
distinet et medio caelum citus ordine currit,
ultima Chelarum qua bracchia, quaque corusco
circulus axe means rutilum secat Oriona.
Est etiam Graio quod semper nomine nostri
Deltoton memorant. Simile in latus istud utrumque
porrigitur, summum signo caput angulus artat
et gemini suprema iugi uicinia mordet.
Tertia quae stantes sustentat linea ductus
parcior haud simili sese sub limite tendit;
at contracta modum geminas face flammigerarum
stellarum superat. Quin et, quae subter in astro
lanati marcent pecoris pluuioque tepescunt
iam uicina Noto, minor istaec linea luce
et fulgore facis praeuertitur; at locus olli
post tergum Andromedae (sic se tulit ordo) dicatus.
Hinc si uicino flectaris lumina uisu
inque Notum sensim Boreali ab cardine doctus
inclinere oculos, proles tibi tertia Piscis
surget Bambycii: sedes data quippe duobus
Piscibus, ingenti qua celsam circulus aethram
orbe secat, tendit qua pinnae extrema sinistrae
ales Equus, mundo qua pectora Laniger alto
urget et auerso surgentem corpore Taurum
respicit. Hinc medio signantur sidere Pisces,
quorum alius rigida consurgit in aera forma
celsior et Borean propior subit, alter aquarum
Troicus aurata quas fundit ephebus ab urna
pone auidus iacet in Notialia nubila pronus.