Latin
Lines 1.228-1.281
Avienus, Ora Maritima 1.228-281
Not analysed yet
regio omnis inde maxime herboso solo est,
nebulosa iuge his incolis convexa sunt,
coactus aer atque crassior dies 230
noctisque more ros frequens. nulla, ut solet,
flabra inferuntur, nullus aethram discutit
superne venti spiritus, pigra incubat
caligo terras et solum late madet.
Zephyridos arcem siquis excedat rate
et inferatur gurgiti nostri maris,
flabris vehetur protinus favonii.
Iugum inde rursus et sacrum infernae deae
divesque fanum, penetral abstrusi cavi
adytumque caecum. multa propter est palus
Erebea dicta. quin et Herbi civitas
stetisse fertur his locis prisca die,
quae proeliorum absumpta tempestatibus
famam atque nomen sala liquit caespiti.
at Hiberus inde manat amnis et locos
fecundat unda. plurimi ex ipso ferunt
dictos Hiberos, non ab illo flumine
nam quicquid amnem gentis huius adiacet
occiduum ad axem, Hiberiam cognominant.
pars porro eoa continet Tartessios
et Cilbicenos. Cartare post insula est
eamque pridem, influxa et est satis fides,
tenuere Cempsi. proximorum postea
pulsi duello, varia quaesitum loca
se protulere. Cassius inde mons tumet.
et Graia ab ipso lingua cassiterum prius
stannum vocavit. inde fani est prominens
et quae vetustum Graeciae nomen tenet,
Gerontis arx est eminus. namque ex ea
Geryona quondam nuncupatum accepimus.
hic ora late sunt sinus Tartessii.
dictoque ab amni in haec locorum puppibus
via est diei. Gadir hic est oppidum,
nam Punicorum lingua consaeptum locum
Gadir vocabat. ipsa Tartessus prius
cognominata est. multa et opulens civitas
aevo vetusto, nunc egena, nunc brevis,
nunc destituta, nunc ruinarum agger est.
nos hic locorum, praeter Herculaneam
solemnitatem vidimus miri nihil.
at vis in illis tanta vel tantum decus
aetate prisca sub fide rerum fuit,
rex ut superbus omniumque praepotens,
quos gens habebat forte tum Maurusia,
Octaviano principi acceptissimus
et litterarum semper in studio Iuba
interfluoque separatus aequore,
inlustriorem semet urbis istius
duumviratu crederet. sed insulam
Tartessus amnis ex Ligustino lacu
per aperta fusus undique adlapsu ligat.